monumenta.ch > Augustinus > sectio 4 > sectio 58 > sectio 11 > csg458.12 > sectio 47

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 1, 27, 47
Contra vitia quippe delinquentium iratus fuerat qui dicebat: Turbatus est prae ira oculus meus . Quia enim non valet nisi tranquilla mens in contemplationis se lucem suspendere, in ira suum oculum turbatum dolebat: quia dum male acta deorsum insequitur, confundi atque turbari a summorum contemplatione cogebatur.